- KYRIELES
- KYRIELESapud Auctorem Miraculorum S. Berlendis Virg. c. 2. n. 11. Omnibus Clericis Hymnum concinentibus --- Laicis vero Kyrieles celebrantibus: nomen est in Eccl. Rom. litaniarum publicarum, in quibus Κύριε ἑλέησον decantatur; quod cum per Orientem atque Italiam frequenter in Eccl. caneretur; placuit Conc. Vasatensi A. C. 529. can. 3. statuere, ut in Gallicanis quoque Ecclesiis ad Matutinum, ad Missas et ad Vesperam, similiter id fieret, C. du Fresne in Gloss. In Eccl. Latinam introductum esse hunc ritum a S. Silvestro; renovatum postea a Greg. Mag. ait Dom. Macer in Hierol. qui in Anglicana Eccl. circa A. C. 1000. eundem incepisse, Dunstano Ep. Dorobernensi s. Cantuar. addit Ibid. Et quidem Romae in processionibus, centies Kyrie eleison, centies Christe eleison et iterum centies Kyrie eleison, cani consuevisse, docent Auctores laudati Floravant. Martinello in Roma Sacr. p. 157. In eadem Eccl. in Sabbatho Sancto et Sabbatho Pentecostes, ab his verbis Missam incipere, temporeque Paschali, loco verborum, Deus in adiutorium, dici Kyrieleison; porro ad Kyrieleison neuma cani, aliaque huc pertinentia, legas apud eosdem Macros Fratres sed et Melitenses, a Saracenorum iugo, per Rogerium Normannum liberatos, cum Soeri suo obviam procederent, gratulabundos Kurie eleison inclamâsse, tradit Goffredus Malaterra l. 4. c. 7. Imo, uti Gentiles olim, cum infundendo in dolia vinum numerarent mensuras, in principio numeri non dicebant unum, sed multa, ominis causâ, vide Varron. de Ling. Lat. l. 4. fortasse multa Fortunae bona implorantes, utque hodie Christianorum multi, numerando ad tricesimum numerum pervenientes, solent pronuntiare verba haec, In nomine Domini, s. in Bonum, idque in detestationem 30. denariorum Iudae proditioris, ut retur Menodicus: Sic olim Christiani, ut Gentilium ritibus contra irent, in principio numerandi, Kyrie eleison adhibuisse leguntur, apud Balsamonem can. 62. Synod. VI. Trull. ubi inter alia ait: Et quod Agrestes frequentius dicant in unaquaque fere mensura Kyrie eleison etc. Vide quoque infra Synapta. Ritûs vestigia apud Gentiles quoque reperias. Si enim non ante,saltem Iuliani Caesaris temporibus, qui a N. C. 120. Annis claruit, similiter Deo supplicabant Gentilium sapientiores: quem ritum tangit nobilis eius temporis Scritpro Arrian. Dissertat. Epicteili l. 2. c. 7. Τὸν θεὸν ἐπικαλούμενοι δεόμεςθα αὐτοῦ, Κύριε ἐλεησον, Deum invocantes, precamur eum, Domine miscrere nostri. Nempe; quemadmodum non veretur Apostolus Paulus dicere, Athenienses, licet ignorantes, coluisse illud Numen, quod ipse annuntiaret: sic versimile est, postquam Christiana doctrina Gentilibus innotuir, etiam qui nec dum reciperent Christum, maiori tamen curâ aciem animi in naturam Dei intendisse, ac quadam confusâ notitiâ invocâsse, tam rerum Naturam, quam Naturae Opisicem ac Rectorem Deum, Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.